monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 1, 3
Hic etenim sicut evangelica illa civitas in excelsi montis vertice constitutus , nostro protinus refulsit aspectui. Cuius virtutes atque mirabilia quae per eum etiam sub conspectu nostro divina gratia testimonium meritis eius reddente, perfecta sunt, ne vel propositi nostri formam vel modum huius voluminis excedamus, praetermittenda credidimus.